14
1 Et consummati sunt sermones confessionis Thobis.
Et mortuus
est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve.
2 Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis
factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et
proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei.
3 Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit
illi dicens: “ Fili, duc filios tuos
4 et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod
locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et
Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient,
nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et
in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego
et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet
verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes
dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel
deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit
et incendetur et erit deserta usque in tempus.
5 Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur
ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut
prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a
captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei
aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel.
6 Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt
Deum vere et relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum.
7 Et benedicent
Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis,
memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in
aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum
in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris
omnibus.
8 Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et
facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant
iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in
omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
9 Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic,
10 sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem
die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa,
et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit
Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed
tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab
autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum
faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab
cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum.
11 Et nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid
faciat iniquitas, quoniam occidit. Et
ecce anima mea deficit! ”. Et posuerunt eum super lectum, et mortuus est et sepultus
est praeclare.
12 Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta
patrem suum et abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum
Raguel socero suo.
13 Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit
illos in Ecbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris
sui.
14 Et mortuus est annorum centum decem et septem cum
claritate.
15 Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem
Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus
rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et
Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum
Deum in omnia saecula saeculorum.
|