2
1 Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis
primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem
terram, sicut locutus est.
2 Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et
posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore
suo;
3 et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non
sunt obsecuti verbo oris eius.
4 Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit
Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui
erat secundus post se,
5 et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universae terrae
dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute
sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus
duodecim milia;
6 et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non
crediderunt verbo oris mei.
7 Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam,
quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus
virtutis meae et dabo eos in rapinam,
8 et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis
torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur.
9 Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae.
10 Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent
se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum.
11 Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus,
ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua,
12 quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et
faciam omnia haec in manu mea.
13 Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans
consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea ”.
14 Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes
praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae
15 et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum
praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum
duodecim milia.
16 Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur.
17 Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum,
multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum,
quorum non erat numerus,
18 et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum
de domo regis multum valde.
19 Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in
profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem
terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis
suis.
20 Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut
arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum.
21 Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi
Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in
sinistra superioris Ciliciae.
22 Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et
quadrigas suas et abiit inde in montanam
23 et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis
et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum.
24 Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et
diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo
veniatur ad mare.
25 Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes
adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra
faciem Arabiae.
26 Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula
eorum et praedavit stabula eorum.
27 Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et
succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et
civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes
eorum in ore gladii.
28 Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes
maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes,
qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt
eum valde.
|