4
1 Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia,
quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis
Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in
exterminium.
2 Et timuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et
pro templo Domini Dei sui turbati sunt,
3 quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnis
populus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculatione
sanctificata erant.
4 Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos et Bethoron
et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.
5 Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et
muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in
praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi.
6 Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus
illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra
descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,
7 dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat
introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus
esset accessus viris plus quam duobus.
8 Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illis Ioachim
sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant in Ierusalem.
9 Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna,
et humiliaverunt animas suas in ieiunio magno;
10 ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum
et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super
lumbos suos.
11 Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in
Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et
extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.
12 Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum
Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres
in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in
maculationem et in improperium, gaudium gentibus.
13 Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et
erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt
contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.
14 Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante
conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos
suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi.
15 Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum
ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel.
|