6
1 Et, cum cessasset tumultus viro rum, qui erant in circuitu
conci lii, dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram
omni populo alienigenarum et ad omnes filios Moab:
2 “ Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti
nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur,
quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex
omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et
non liberabit eos Deus eorum.
3 Sed nos servi illius percutiemus eos sicut hominem unum, nec
sustinebunt vim equorum nostrorum.
4 Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur
sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet
vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex
Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur
verba oris eius.
5 Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba
haec in die iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die,
quoadusque ulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto.
6 Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus
famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero.
7 Et deducent te servi mei in montanam et ponent te in una
civitatum ascensuum
8 et non peries, donec extermineris cum eis.
9 Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat
facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum ”.
10 Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in
tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et
traderent in manus filiorum Israel.
11 Et comprehenderunt eum servi eius et duxerunt illum extra
castra in campum et promoverunt ex medio campo in montanam et advenerunt ad
fontes, qui erant sub Betulia.
12 Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis,
acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis
vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos.
13 Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliquerunt
proiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum.
14 Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt
ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes
civitatis suae,
15 qui erant in diebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon
et Chabris filius Gothoniel et Charmis filius Melchiel.
16 Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt
omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt
Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid
contigisset.
17 Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et
omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et
quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel.
18 Et procidens omnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt
dicentes:
19 “ Domine, Deus caeli, respice ad
superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem
eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die ”.
20 Et consolati sunt Achior et laudaverunt eum valde.
21 Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit
cenam senioribus, et invocaverunt
Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam.
7
1 Crastina autem die praecepit Holofernes omni militiae suae
et omni populo suo, qui affuerunt in auxilium illius, ut pararent se ad
Betuliam et ascensus montanae praeoccuparent et facerent pugnam adversus filios
Israel.
2 Et paraverunt se in illa die omnis vir potens eorum; et
virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuaginta milia peditum et
equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erant pedites in eis,
multitudo magna valde.
3 Et castra collocaverunt in convallem iuxta Betuliam ad
fontem et praetenderunt in latitudinem contra Dothain usque ad Abelmain et in
longitudinem a Betulia usque Chyamonem, quae est contra Esdrelon.
4 Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati
sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “ Nunc lingent isti
faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt
pondus eorum ”.
5 Et accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes
ignem in turribus murorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam.
6 Altera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum
contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia,
7 et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarum
perambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorum
et ipse convertit in populum suum.
8 Et accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes
duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt:
9 “ Audiat verbum dominator noster, ne
fiat confractio in virtute tua.
10 Populus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis
sed in altitudinibus montium, in quibus inhabitant; non enim est facile
ascendere vertices montium ipsorum.
11 Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit
belli, et non cadet ex populo tuo vir unus;
12 sed mane in castris tuis custodiens omnem virum virtutis
tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radice montis,
13 quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et
interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus
ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam,
ut non exeat de civitate vir unus.
14 Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum et
filii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateis
habitationis suae,
15 et retribues eis retributionem malam, eo quod secesserunt
et non obviaverunt faciei tuae in pace ”.
16 Et placuerunt verba eorum coram Holoferne et coram omnibus
famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt.
17 Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia
filiorum Assyriae et castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas
et fontes aquarum filiorum Israel.
18 Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt
in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra
Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia
Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et
tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in
multitudinem magnam valde.
19 Et filii Israel clamaverunt ad Dominum Deum suum, quoniam
minorabatur spiritus eorum, quoniam circumdederant eos omnes inimici eorum, et
non poterant effugere de medio eorum.
20 Et manserunt in circuitu eorum omnia castra Assyriae,
pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Et
deficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum,
21 et cisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod
biberent in satietatem aquam unam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere.
22 Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes
deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et
non erat virtus adhuc in eis.
23 Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes
civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et
dixerunt coram omnibus senioribus:
24 “ Iudicet Deus inter vos et nos,
quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis
Assyriae.
25 Et nunc non est qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in
manus eorum, ut prosterneremur ante eos in siti et perditione magna.
26 Et nunc convocate eos et tradite civitatem totam in
captivitatem populo Holofernis et omni virtuti eius.
27 Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis
in servos et ancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium
nostrorum in oculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in
animabus suis.
28 Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum
patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum
peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die ”.
29 Et factus est fletus magnus in medio ecclesiae omnium
unanimiter, et clamaverunt ad Dominum Deum voce magna.
30 Et dixit ad eos Ozias: “ Aequo animo
estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus
Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in
consummationem.
31 Si autem transierint isti quinque dies, et non fuerit super
nos adiutorium, faciam secundum verba vestra ”.
32 Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super
muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas
dimiserunt; et erant in magna humilitate valde.
|