9
1 Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem
super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium;
et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo,
clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
2 “ Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in
ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et
denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium.
Dixisti enim: “Non sic erit!”; et
fecerunt.
3 Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum
eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti
servos super potentes et potentes super thronos eorum.
4 Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in
captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui
zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et
invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.
5 Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et
quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti.
6 Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in
praescientia.
7 Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati
sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in
clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui
conteris bella;
8 Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne
Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum
in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum
requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui.
9 Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita
eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem,
10 et percute servum ex labiis seductionis meae super
principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae.
11 Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque
datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum
susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator.
12 Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel,
dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae,
exaudi deprecationem meam
13 et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum,
qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum
retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura.
14
Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut sciant quoniam tu
Deus es universae potestatis et virtutis, et non est alius defensor generis
Israel praeter te ”.
|