10
1 Et factum est, ut cessavit cla mans ad Deum Israel et con
summavit omnia verba ista,
2 surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et
descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus
festis suis.
3 Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta
viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et
pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit
se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui
Manasses.
4 Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et
dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in
seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam.
5 Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram
implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia vasa sua
et imposuit ei.
6 Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt
adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin.
7 Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem
mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei:
8 “ Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas
in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem ”.
9 Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: “ Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen
verborum, quae locuti estis mecum ”. Et constituerunt
iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt;
10 et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum
ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum
transiit convallem, et iam non videbant eam.
11 Et ibant in
convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum.
12
Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “ Quorum es et unde venis et quo vadis? ”. Dixitque eis: “ Filia sum ego Hebraeorum et
recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem.
13 Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae
virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem
ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non
discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae ”.
14 Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius
— et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam:
15 “ Salvasti animam tuam in bonum
festinans descendere ad faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum
eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradant te in manibus eius.
16 Si autem
steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum
verba tua, et bene tibi faciet ”.
17 Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et
abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis.
18 Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim
in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra
tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
19 Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius,
quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad
proximum suum: “ Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam
non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere
totam terram ”.
20 Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli
eius et induxerunt eam in tabernaculum eius.
21 Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo,
quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum.
22 Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in
proscaenium; et lampades argenteae praecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam
ad eum.
23 Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum
eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit
eum, et suscitaverunt eam servi eius.
|