11
1 Dixitque ad eam Holofernes: “ Aequo animo esto, mulier, et noli
pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor
regi totius terrae.
2 Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent
me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec.
3 Et nunc dic
mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim ad
salutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps.
4 Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut
fit servis domini mei ”.
5 Et dixit ad eum Iudith: “ Sume verba ancillae tuae, et
loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in
hac nocte.
6
Et, si secutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis,
quae faciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suis
quoadusque vivit.
7 Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus
eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines
per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per
virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
8 Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui,
et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et
potens in prudentia et admirabilis in militia belli.
9 Et nunc, domine meus, verbum, quod locutus est Achior in
consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri in Betulia, et
nuntiavit eis omnia, quae locutus est apud te.
10 Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius,
sed conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in genus
nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in Deum suum.
11 Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu,
cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo
exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in
consummationem.
12 Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt ab
eis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eis
Deus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare.
13 Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae
conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante
faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere
neminem ex populo.
14 Et miserunt in Ierusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt
omnia haec — eos, qui transtulerint eis illationem a senioribus.
15 Et erit ut, cum nuntiatum fuerit, et fecerint, dentur tibi
in perditionem in illa die.
16 Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a
facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra,
quicumque audierint ea.
17 Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo
caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad
vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum.
18 Et veniens indicabo illud tibi, et exies in omni virtute
tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis.
19 Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra
Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus
non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta
sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum
nuntiare tibi ”.
20 Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus
famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt:
21 “ Non est talis mulier a summo usque
ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ”.
22 Et dixit Holofernes ad eam: “ Bene
fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris
virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio.
23 Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis.
Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu in
domo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram ”.
|