13
1 Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et
Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui.
Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus
factus erat potus.
2 Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et
Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum.
3 Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et
observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et
Bagoae locuta est secundum verba haec.
4 Discesseruntque omnes
a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et
stans Iudith ad caput eius dixit: “ Domine, Domine, Deus omnium virtutum,
respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem.
5 Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et
facias cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super
nos ”.
6 Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput
Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa.
7 Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et
dixit: “ Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die ”.
8 Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit
caput eius ab eo.
9 Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a
columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis,
10 et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae
simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt
totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas
eius.
11 Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “ Aperite, aperite
portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et
potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit ”.
12 Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius,
festinaverunt descendere ad portam civitatis suae et convocaverunt seniores
civitatis.
13 Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam
mirum erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas et
accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam.
14 Quae dixit ad
eos voce magna: “ Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit
misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam
in hac nocte ”.
15 Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “
Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum,
in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae.
16 Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua
profecta sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit
peccatum mecum in coinquinationem et confusionem ”.
17 Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se
adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “ Benedictus es, Deus noster, qui ad
nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die ”.
18 Et dixit ad eam Ozias: “ Benedicta tu es, filia, a Deo
excelso prae omnibus mulieribus, quae sunt super terram. Et benedictus Dominus Deus
noster, qui creavit caelum et terram, qui direxit te in vulnus capitis
principis inimicorum nostrorum.
19 Quoniam non discedet
laus tua a corde hominum memorantium virtutis Dei usque in sempiternum.
20 Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet
te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis
nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei
nostri ”. Et
dixit omnis populus: “ Fiat, fiat! ”.
|