15
1 Ut autem audierunt hi, qui in tabernaculis erant, obstu
puerunt super quod factum erat.
2 Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, qui
maneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnem
viam campi et montanae.
3 Et, qui castra
collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii
Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos.
4 Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in
omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut
omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.
5
Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant
illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex
omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum
illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et
percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum.
6 Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in
castra Assyriae et exspoliaverunt eos et locupletati sunt valde.
7 Filii autem Israel
regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in
campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat.
8 Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum
Israel, qui inhabitabant Ierusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus
Israel, et ut viderent Iudith et loquerentur cum illa in pace.
9 Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes
et dixerunt ad illam: “ Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus
magna generis nostri.
10 Fecisti omnia haec in manu tua, fecisti bona cum Israel, et
complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apud Deum omnipotentem in
aeternum tempus ”. Et dixit omnis populus: “ Fiat, fiat! ”.
11
Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith
tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum
illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit
illa in ipsis.
12 Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et
benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus
suis et dedit mulieribus, quae secum erant.
13 Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et
antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir
Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum.
14 Et exordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et
acclamabat omnis populus laudationem hanc Domini.
|