16
1 Dixitque Iudith:
“
Incipite Deo meo in tym panis,
cantate Domino meo in cymbalis,
modulamini illi psalmum novum,
exaltate et invocate nomen ipsius.
2 Tu es Deus conterens bella,
qui ponis castra in medio populi tui, ut eripias me de manu persequentium me.
3 Venit Assur a montibus, a borra,
venit in milibus virtutum suarum, quorum multitudo obturavit torrentes,
et equitatus ipsorum texit colles.
4 Et dixit incensurum se fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio
et mammantes meos daturum ad solum
et infantes meos daturum in partitionem
et virgines spoliaturum.
5 Dominus omnipotens sprevit illos et confudit illos in manu
feminae!
6 Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus,
nec filii Titanum percusserunt illum,
nec alti gigantes superposuerunt se illi,
sed Iudith filia Merari
in specie faciei suae dissolvit illum.
7 Dispoliavit enim se stola viduitatis suae
in exaltationem dolentium in Israel. Unxit faciem suam unguento
8 et colligavit capillos suos in mitra
et accepit stolam lineam in seductionem eius.
9 Sandalum eius rapuit oculum ipsius,
et species eius captivam fecit animam illius,
et transiit gladius cervicem eius.
10 Horruerunt Persae audaciam eius,
et Medi turbati sunt constantia ipsius.
11 Tunc ululaverunt humiles mei,
et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt,
in altum extulerunt vocem suam
et conversi sunt.
12 Filii puellarum compunxerunt illos
et tamquam pueros ultroneos vulnerabant;
perierunt a praelio Domini mei.
13 Cantabo Deo meo hymnum novum:
Domine, magnus es tu et clarus,
mirabilis in virtute et insuperabilis.
14 Tibi serviat omnis creatura tua,
quoniam dixisti, et facta sunt,
misisti spiritum tuum, et aedificata sunt,
et non est qui resistat voci tuae.
15 Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis,
petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent.
Illis autem, qui timent te,
propitius adhuc eris.
16 Quoniam pusillum omne sacrum ad odorem suavitatis,
et minimus omnis adeps in holocaustum tibi.
Qui autem timet Dominum,
magnus apud eum semper.
17 Vae gentibus
assurgentibus generi meo!
Dominus
omnipotens vindicabit illos,
in die iudicii visitabit eos,
ut det ignem et vermes in carnes eorum,
et comburentur, ut sentiant usque in aeternum ”.
18 Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et,
postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua
et munera.
19 Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat
ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem
Domino dedit.
20 Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum
per menses tres, et Iudith cum illis mansit.
21
Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit
in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus
suum clara in omni terra,
22 et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam
omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et
appositus est ad populum suum.
23 Et procedens magna facta est valde et senuit in domo mariti
sui Manasses annos centum quinque; et dimisit abram suam liberam. Et mortua est
in Betulia, et sepelierunt eam in spelunca.
24 Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona
sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex
genere suo.
25 Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in
diebus Iudith et post mortem eius diebus multis.
|