LIBER ESTHER
1
1a Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die
mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de
tribu Beniamin,
1b vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
1c
Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et
terraemotus et conturbatio magna super terram.
1d Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque
luctari;
1e et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et
congregatae sunt nationes
1f in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in
habitantibus super terram.
1g Et timuerunt perditionem
1h clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est
fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
1i Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et
devoraverunt inclitos.
1k Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de
strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque
revelaretur.
1 Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque
Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
2 quando sedit in solio regni sui in castris Susan,
3 tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium
cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis
et praefectis provinciarum coram se,
4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque
iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta
diebus.
5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum,
qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum; et septem diebus iussit
convivium praeparari in vestibulo horti palatii regis.
6 Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac
hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis
inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et
argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide
aliisque varii coloris.
7 Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque
aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum
ponebatur.
8 Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat
omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum uniuscuiusque voluntatem.
9 Vasthi quoque regina
fecit convivium feminarum in palatio regio, ubi rex Asuerus manere consueverat.
10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri,
praecepit Mauman et Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar et
Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super
caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus
pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
12 Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos
mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
13 interrogavit sapientes, qui tempora noverant, et illorum
faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum —
14 erant autem ei proximi Charsena et Sethar et Admatha et
Tharsis et Mares et Marsana et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum,
qui videbant faciem regis et primi sedebant in regno C:
15 “ Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae
Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit? ”.
16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: “
Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui
sunt in cunctis provinciis regis Asueri.
17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut
contemnant viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret
ad eum, et illa noluit”.
18 Atque hac ipsa die dicent omnes principum coniuges Persarum
atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus regis; unde despectio
et indignatio.
19 Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et
scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut
nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae
melior illa est, accipiat.
20 Et hoc in omne, quod latissimum est, provinciarum tuarum
divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam maiorum quam minorum, deferent
maritis suis honorem ”.
21 Placuit consilium eius regi et principibus, fecitque rex
iuxta consilium Mamuchan.
22
Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et
legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores
in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae essent cum eis.
|