2
1 His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat
indignatio, recordatus est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset.
2 Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: “ Quaerantur regi
puellae virgines ac speciosae,
3 et constituantur, qui considerent per universas provincias
puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in
domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum
regiarum; et accipiant mundum muliebrem.
4 Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa
regnet pro Vasthi ”. Placuit sermo regi; et ita, ut
suggesserant, iussit fieri.
5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate vocabulo Mardochaeus
filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
6 qui translatus fuerat de Ierusalem cum captivis, qui ducti
fuerant cum Iechonia rege Iudae, quem Nabuchodonosor rex Babylonis
transtulerat.
7 Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero
nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in
filiam.
8 Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta
mandatum illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo
traderentur, Esther quoque in domum regis in manus Egei custodis feminarum
tradita est.
9 Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et
acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas
speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in
optimam partem domus feminarum.
10 Quae non indicaverat ei populum et cognationem suam;
Mardochaeus enim praeceperat, ut de hac re omnino reticeret.
11 Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua
electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid
ei accideret.
12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum,
ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant,
per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et
aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur,
13 ingredientesque ad regem, quidquid postulassent,
accipiebant, ut portarent secum de triclinio feminarum ad regis cubiculum.
14 Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum
deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat
potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset
ex nomine.
15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo
Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam,
intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus
eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
16 Ducta est
itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno
regni eius.
17 Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque
gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in
capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi.
18
Et iussit convivium praeparari magnificum cunctis principibus et servis suis,
convivium Esther; et dedit remissionem tributi universis provinciis ac dona
largitus est iuxta magnificentiam principalem.
19 Mardochaeus autem manebat ad regis ianuam,
20 necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta
mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther, ut eo
tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur,
irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant
volueruntque in regem mittere manus.
22 Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae
Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei.
23 Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in
patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
|