3
1 Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui
erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur,
flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus
Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum.
3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant:
“ Cur
non observas mandatum regis? ”.
4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire,
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim
eis se esse Iudaeum.
5 Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi
flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas — audierat enim quod esset gentis Iudaeae —
magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
7 Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni
Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo
mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis
duodecimi, qui vocatur Adar.
8 Dixitque Aman regi Asuero: “ Est
populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos
alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita
contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem.
9 Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia
talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ”.
10 Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
11 Dixitque ad eum: “ Argentum, quod
polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet ”.
12 Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die
eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces
provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et
audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius
signatae anulo.
13 Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias
regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad
senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi,
qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
13a Epistulae autem hoc exemplar fuit:
“ Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India
usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti
sunt, haec scribit:
13b Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae
dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper
clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore,
regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis
mortalibus pacem renovare.
13c Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset
impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit
et est post regem secundus, Aman nomine,
13d indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum
hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens
consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia
nationum a nobis consolidata.
13e Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem
adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis
contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,
13f iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis
praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum
coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum
misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
13g ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter
ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res
publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum
inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia
eorum in regnum conferetur. Valete ”.
14 Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis
promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem.
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium
explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, dum civitas ipsa esset conturbata.
15a Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum
introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
15b Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio
et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.
15c Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant:
15d “ Domine Deus, tu solus Deus in caelo
sursum,
et non est alius Deus praeter te.
15e Si enim fecissemus legem tuam et praecepta,
habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
15f Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua,
venit super nos omnis tribulatio ista.
15g Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine,
et omnes viae tuae iudicia.
15h Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem
neque uxores nostras in violationem neque in perditionem,
qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
15i Miserere
principali tuae parti
et non tradas in infamiam hereditatem tuam,
ut hostes dominentur nostri ”.
|