7
1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
2 Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino
incaluerat: “ Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri?
Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ”.
3 Ad quem illa respondit: “ Si inveni gratiam in oculis tuis,
o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum,
pro quo obsecro.
4
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus.
Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec
non esset digna conturbare regem ”.
5 Respondensque rex Asuerus ait: “ Quis
est iste et ubi est, ut haec audeat facere? ”.
6 Dixit Esther: “ Hostis et inimicus
noster pessimus iste est Aman ”. Quod ille audiens ilico
obstupuit coram rege ac regina.
7 Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in
hortum palatii. Aman quoque
surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi
decretum esse malum.
8 Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum,
repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “ Etiam
reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ”. Necdum verbum de ore
regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in
ministerio regis: “ En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est
bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos ”.
Cui dixit rex: “ Appendite eum in eo ”.
10
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira
quievit.
|