8
1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium
iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et
imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et
prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et
coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca
mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem;
decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram
arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae
super terram.
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent
aquae super faciem terrae.
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa
est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum
et apprehensam intulit in arcam.
10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit
columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae
virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super
terram.
12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit
columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die
mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce
aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
14 Mense secundo,
septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
16 “ Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores
filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in
volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super
terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur
super eam ”.
18
Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum
eo.
19 Sed et omnia
animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum
genus suum egressa sunt de arca.
20
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et
volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est
Dominus ad cor suum: “ Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia
cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem,
sicut feci.
22
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems,
dies et nox non requiescent ”.
|