Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • LIBER IOB
    • 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3
1 Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2 et locutus est:
3Pereat dies, in qua natus sum,
et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.
4 Dies ille vertatur in tenebras;
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat;
non computetur in diebus anni
nec numeretur in mensibus.
7 Sit nox illa solitaria nec laude digna;
8 maledicant ei, qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
9 Obtenebrentur stellae crepusculi eius;
exspectet lucem, et non sit,
nec videat palpebras aurorae,
10 quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
11 Quare non in vulva mortuus sum?
Egressus ex utero non statim perii?
12 Quare exceptus genibus?
Cur lactatus uberibus?
13 Nunc enim dormiens silerem
et somno meo requiescerem
14 cum regibus et consulibus terrae,
qui aedificant sibi solitudines,
15 aut cum principibus, qui possident aurum
et replent domos suas argento.
16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
18 Et quondam vincti pariter sine molestia
non audierunt vocem exactoris.
19 Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
20 Quare misero data est lux,
et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
21 Qui exspectant mortem, et non venit,
et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
22 gaudentque vehementer
et laetantur sepulcro.
23 Viro, cuius abscondita est via,
et circumdedit eum Deus tenebris.
24 Antequam comedam, suspiro,
et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
25 Quia timor, quem timebam, evenit mihi,
et, quod verebar, accidit.
26 Non dissimulavi, non silui, non quievi,
et venit super me indignatio ”.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License