9
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “ Crescite et
multiplicamini et implete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes
pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera
virentia tradidi vobis omnia,
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non
comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam
hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super
terram et dominamini ei ”.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 “ Ecce ego statuam pactum meum vobiscum
et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in
volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum,
cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans
terram ”.
12 Dixitque Deus: “ Hoc signum foederis,
quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in
generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter
me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in
nubibus,
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima
vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum
universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor
foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem
universae carnis, quae est super terram ”.
17 Dixitque Deus ad Noe: “ Hoc erit
signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram ”.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham
et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne
hominum genus super universam terram.
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo
suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet
patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant,
et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat
ei filius suus minor,
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis ”.
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius ”.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta
annorum, et mortuus est.
|