| 
 PSALMUS 10 (Vg 9, 22-39) 
1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, 
abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? 
2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; 
comprehendantur in consiliis, quae cogitant. 
3 Quoniam gloriatur
peccator in desideriis animae suae, 
et avarus sibi benedicit. 
4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: 
“ Non requiret; non est Deus ”. 
5 Hae sunt omnes cogitationes eius; 
prosperantur viae illius in omni tempore. 
Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; 
omnes inimicos suos aspernatur. 
6 Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; 
in generationem et generationem ero sine malo ”. 
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, 
sub lingua eius labor et nequitia. 
8 Sedet in insidiis ad
vicos, 
in occultis interficit innocentem. 
9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; 
insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. 
Insidiatur, ut rapiat pauperem; 
rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. 
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt 
in fortitudine brachiorum eius. 
11 Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; 
avertit faciem suam, non videbit in finem ”. - 
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, 
ne obliviscaris pauperum. 
13 Propter quid spernit impius Deum? 
Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”. 
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, 
ut tradas eos in manus tuas. 
Tibi derelictus est pauper, 
orphano tu factus es adiutor. 
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; 
quaeres peccatum illius et non invenies. 
16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: 
perierunt gentes de terra illius. 
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; 
confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam 
18 iudicare pupillo et humili, 
ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra. 
  
  |