PSALMUS 30 (29)
1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
3
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab
inferno animam meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriae sanctitatis eius,
6 quoniam ad momentum indignatio eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad
vesperum demoratur fletus,
ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in securitate mea:
“ Non movebor in
aeternum ”.
8 Domine, in voluntate tua
praestitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me,
et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine,
clamabam
et ad Deum meum deprecabar.
10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
Numquid
confitebitur tibi pulvis
aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus et misertus est mei,
Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in choros mihi,
conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
|