| 
 PSALMUS 72 (71) 
1 Salomonis. 
Deus,
iudicium tuum regi da 
et iustitiam tuam filio regis; 
2 iudicet populum tuum in iustitia 
et pauperes tuos in iudicio. 
3 Afferant montes pacem populo, 
et colles iustitiam. 
4 Iudicabit pauperes populi 
et salvos faciet filios inopis 
et humiliabit calumniatorem. 
5 Et permanebit cum sole et ante lunam 
in generatione et generationem. 
6 Descendet sicut pluvia in gramen, 
et sicut imber irrigans terram. 
7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, 
donec auferatur luna. 
8 Et dominabitur a mari usque ad mare 
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 
9 Coram illo procident
incolae deserti, 
et inimici eius terram lingent. 
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, 
reges Arabum et Saba dona adducent. 
11 Et adorabunt eum omnes reges, 
omnes gentes servient ei. 
12 Quia liberabit inopem clamantem 
et pauperem, cui non erat adiutor. 
13
Parcet pauperi et inopi 
et animas pauperum salvas faciet. 
14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, 
et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - 
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, 
et orabunt pro ipso semper; 
tota die benedicent ei. 
16 Et erit ubertas frumenti in terra, 
in summis montium fluctuabit, 
sicut Libanus fructus eius; 
et florebunt de civitate sicut fenum terrae. 
17
Sit nomen eius benedictum in saecula, 
ante solem permanebit nomen eius. 
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, 
omnes gentes magnificabunt eum. 
18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, 
qui facit mirabilia solus. 
19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; 
et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat,
fiat. 
 
  
LIBER III (Psalmi 73-89)  
73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 
  
  |