| 
 PSALMUS 116 (114, 1-9; 115) 
1 ALLELUIA. 
Dilexi, quoniam exaudit Dominus 
vocem deprecationis meae. 
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, 
cum in diebus meis invocabam. 
3 Circumdederunt me funes mortis, 
et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni 
4 et nomen Domini invocabam: 
“ O
Domine, libera animam meam ”. 
5 Misericors Dominus et iustus, 
et Deus noster miseretur. 
6 Custodiens parvulos Dominus; 
humiliatus sum, et salvum me faciet. 
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, 
quia Dominus benefecit tibi; 
8 quia eripuit animam meam de morte, 
oculos meos a lacrimis, 
pedes meos a lapsu. 
9 Ambulabo coram Domino 
in regione vivorum. - 
10 Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego
humiliatus sum nimis ”. 
11 Ego dixi in
trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”. 
12 Quid retribuam Domino 
pro omnibus, quae retribuit mihi? 
13 Calicem salutaris accipiam 
et nomen Domini invocabo. 
14 Vota mea Domino reddam 
coram omni populo eius. 
15 Pretiosa in conspectu Domini 
mors sanctorum eius. 
16 O Domine, ego servus tuus, 
ego servus tuus et filius ancillae tuae. 
Dirupisti vincula mea: 
17 tibi sacrificabo hostiam laudis 
et nomen Domini invocabo. 
18 Vota mea Domino reddam 
coram omni populo eius 
19 in atriis domus Domini, 
in medio tui, Ierusalem. 
  
  |