13
1 Filius sapiens disciplina patris;
qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis,
anima autem praevaricatorum violentia.
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam;
qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
4 Vult et non habet piger,
anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax iustus detestabitur,
impius autem confundit et dehonestat.
6 Iustitia custodit innocentem in via,
impietas autem peccatorem supplantat.
7
Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat;
et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri divitiae suae;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux iustorum laetificat,
lucerna autem impiorum exstinguetur.
10 Inter superbos tantum iurgia sunt,
et apud humiles sapientia.
11 Substantia festinata minuetur;
qui autem colligit manu, multiplicat.
12 Spes, quae differtur, affligit animam,
lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat;
qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
14 Lex sapientis fons vitae,
ut declinet a laqueis mortis.
15 Intellegentia bona
dabit gratiam,
in itinere infidelium vorago.
16
Omnis astutus agit cum consilio;
qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 Nuntius impius cadet in malum,
legatus autem fidelis sanitas.
18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam;
qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 Desiderium, si
compleatur, delectat animam;
detestantur stulti fugere mala.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;
amicus stultorum malus efficietur.
21 Peccatores persequitur malum,
et iustis retribuentur bona.
22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes;
et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus pauperum,
et est qui perit, deficiente iudicio.
24
Qui parcit virgae, odit filium suum;
qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 Iustus comedit et replet animam suam,
venter autem impiorum insaturabilis.
|