2
1 Dixi ego in corde meo: “ Veni, tentabo te gaudio: fruere bo
nis ”; et ecce hoc quoque vanitas.
2
De risu dixi: “ Insania ”
et de gaudio: “ Quid prodest? ”.
3 Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor
meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset
utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae.
4 Magnificavi opera mea: aedificavi mihi domos et plantavi
vineas,
5 feci hortos et pomaria et consevi ea arboribus cuncti
generis fructuum
6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam
lignorum germinantium.
7 Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui
armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in
Ierusalem.
8 Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum
ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum
hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
9 et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in
Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum.
10 Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec
prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et
hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis.
11 Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant
manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et
afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole.
12 Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et
stultitiam: “ Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post
regem? Id quod antea fecerunt ”.
13 Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam,
quantum lux praecedit tenebras.
14
“
Sapientis oculi in capite eius,
stultus in tenebris ambulat ”;
et didici quod unus utriusque
esset interitus.
15 Et dixi in corde meo: “ Si unus et
stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi
operam? ”. Locutusque
cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in
perpetuum; siquidem futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur
doctus similiter ut indoctus.
17 Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod
sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus.
18 Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole
laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me;
19 et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in
laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas.
20 Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi
sub sole.
21
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui
non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
22 Quid enim proderit homini de universo labore suo et
afflictione cordis, qua sub sole laboravit?
23 Cuncti dies eius dolores sunt, et aerumnae occupatio eius,
nec per noctem cor eius requiescit; et hoc quoque vanitas est.
24 Nihil melius est homini quam comedere et bibere et
ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse.
25 Quis enim comedet et deliciis affluet sine eo?
26 Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et
scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et
congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio
spiritus.
|