6
1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud
homines:
2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et
nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem
Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria
mala est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos
et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis
substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior
illo sit abortivus.
4 Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris
abscondetur nomen eius.
5 Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti
quam illi.
6
Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad
unum locum properant omnes?
7 “ Omnis labor hominis est ad os eius,
sed anima eius non implebitur ”.
8 Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui
sciat ambulare coram vivis?
9 “ Melior est oculorum visio quam vana
persequi desideria ”; sed et hoc vanitas est et afflictio
spiritus.
10 Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod
homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
11 Ubi verba sunt
plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo?
12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis
diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole sit?
|