7
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
2 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
3 Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
4 Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo laetitiae.
5 Melius est a sapiente corripi
quam laetari stultorum canticis,
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc
vanitas.
7 Quia calumnia stultum
facit sapientem,
et munus cor insanire facit.
8 “ Melior est finis negotii quam principium,
melior est patiens arrogante ”.
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti
requiescit.
10 Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora
meliora fuere quam nunc sunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
11 Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus
solem.
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc
autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille
curvum fecerit.
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut
hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit
in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
16 Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te
perdere vis?
17 Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne
subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat.
19 Sapientia confortabit
sapientem super decem principes civitatis.
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non
peccet.
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor
tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti
aliis.
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”.
24
Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas.
Quis inveniet eam?
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et
quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam
et errorem imprudentiam.
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum
est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet
eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut
invenirem rationem,
28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
29 Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.
|