9
1 Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem
quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an
odium, omnino nescit homo: coram illis omnia.
2 Sicut omnibus sors una:
iusto et impio,
bono et malo,
mundo et immundo,
immolanti victimas et non immolanti.
Sicut bonus
sic et peccator;
ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
3 Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors
eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in
vita sua, et novissima eorum apud mortuos.
4 Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior
est canis vivus leone mortuo.
5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil
noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria
eorum.
6 Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec
iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur.
7 Vade ergo et comede in laetitia panem tuum
et bibe cum gaudio vinum tuum,
etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.
8 Omni tempore sint
vestimenta tua candida,
et oleum de capite tuo non deficiat.
9 Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae:
haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia
nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu
properas.
11 Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum
nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium
gratiam, sed tempus casumque in omnibus.
12 Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur
sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in
tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam et probavi maximam:
14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex
magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum.
15
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam
suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine,
sed sapientia pauperis contemnitur,
et verba eius non sunt audita.
17 Verba sapientium cum lenitate audiuntur
plus quam clamor principis inter stultos.
18 Melior est sapientia quam arma bellica;
sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.
|