12
1 Memento Creatoris tui
in diebus iuventutis tuae,
antequam veniat tempus afflictionis,
et appropinquent anni, de quibus dicas:
“ Non
mihi placent ”;
2 antequam tenebrescat
sol et lumen et luna et stellae,
et revertantur nubes post pluviam;
3 quando commovebuntur custodes domus,
et nutabunt viri fortissimi,
et otiosae erunt molentes imminuto numero,
et tenebrescent videntes per foramina,
4 et claudentur ostia in platea
submissa voce molentis,
et consurgent ad vocem volucris,
et subsident omnes filiae carminis;
5 excelsa quoque timebunt
et formidabunt in via.
Florebit amygdalus,
reptabit locusta,
et dissipabitur capparis,
quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae,
et circuibunt in platea plangentes,
6 antequam rumpatur funiculus argenteus,
et frangatur lecythus aureus,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,
7 et revertatur pulvis in terram suam, unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
8 Vanitas
vanitatum,
dixit Ecclesiastes,
et omnia vanitas.
9
Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam;
ponderavit et investigans composuit parabolas multas.
10 Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit
sermones rectissimos ac veritate plenos.
11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri
collationum; data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros
nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.
13 Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius
observa; hoc est enim omnis homo.
14 Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne
occultum, sive bonum sive malum.
|