LIBER ECCLESIASTICUS
PROLOGUS
Cum multa nobis et magna per Legem et
Prophetas aliosque, qui secuti sunt illos, data sint, in quibus oportet laudare
Israel doctrinae et sapientiae causa, cumque non solum ipsos legentes necesse
sit fieri peritos, sed etiam extraneis posse sapientiae studiosos et dicentes
et scribentes utiles fieri, avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad
diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum, qui nobis a
parentibus nostris traditi sunt, atque in his sufficientem usum acquisivit,
voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam
pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque
attendant animo et confirmentur per legitimam vitam.
Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiore studio lectionem facere
et veniam habere in illis, in quibus interpretationi adlaborantes videamur
quibusdam verbis deficere. Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint
translata ad alteram linguam; non autem solum haec, sed et ipsa Lex et
Prophetae ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam, quando
ipsa per se leguntur.
Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam
perveni in Aegyptum et, cum multum temporis ibi fecissem, inveni ibi exemplar
non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et
ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum; et
multam vigiliam attuli et doctrinam in spatio temporis, ut perducens ad finem,
librum istum ederem etiam pro illis, qui in terra aliena, cum iam moribus
instituti sint, sibi proposuerint secundum legem vitam agere.
|