7
1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae
regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in
Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
2 Et nuntiaverunt domui David dicentes: “ Requievit
Syria super Ephraim ”. Et commotum est cor eius et cor
populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3 Et dixit Dominus ad Isaiam: “ Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub
(id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae
superioris in viam agri fullonis;
4 et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum
ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin
et Syriae et filii Romeliae,
5 eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et
filius Romeliae dicentes:
6 “Ascendamus ad Iudam et terrorem
iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium
Tabeel” ”.
7 Haec dicit Dominus Deus:
“ Non stabit et non erit!
8 Caput enim Syriae Damascus,
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni
et desinet Ephraim esse populus;
9 et caput Ephraim Samaria,
et caput Samariae filius Romeliae.
Si non credideritis, non
permanebitis ”.
10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens:
11 “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni
sive in excelsum supra ”.
12
Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”.
13 Et dixit: “ Audite ergo, domus David;
numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo
concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et
eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,
desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super
domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda,
regem Assyriorum ”.
18 Et erit in die illa:
sibilabit Dominus muscae,
quae est in extremo fluminum Aegypti,
et api, quae est in terra Assur;
19 et venient et requiescent omnes
in vallibus praeruptis
et in cavernis petrarum
et in omnibus frutetis
et in omnibus pascuis.
20 In die illa radet Dominus
in novacula conducta e regione trans flumen
C in rege Assyriorum C
caput et pilos pedum
et barbam quoque abradet.
21 Et erit in die illa:
nutriet homo vitulam et duas oves
22 et prae ubertate lactis
comedet butyrum;
butyrum enim et mel manducabit omnis,
qui relictus fuerit in medio terrae.
23 Et erit in die illa:
omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis,
spinae et vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc,
vepres enim et spinae erit universa terra.
25 Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur,
nemo veniet prae terrore spinarum et veprium,
et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.
|