17
1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est,
apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “ Ego Deus omnipotens, ambula coram me et
esto perfectus.
2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis ”.
3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus: “ Ecce pactum meum
tecum. Erisque pater multarum gentium,
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen
tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes;
regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum
post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis
tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis
tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum ”.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “ Tu
autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et
semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum
foederis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum
in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus
alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum
in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro
circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum
fecit ”.
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “ Sarai
uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
16 Et benedicam
ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque
in nationes; reges populorum orientur ex ea ”.
17 Cecidit
Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “ Putasne centenario
nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? ”.
18 Dixitque ad Deum:
“ Utinam Ismael vivat coram te ”.
19 Et ait Deus: “ Sara uxor tua pariet
tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in
foedus sempiternum et semini eius post eum.
20 Super Ismael
quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum
vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara
tempore isto in anno altero ”.
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos
domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus
suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut
praeceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus
est in carne praeputii sui;
25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex
alienigenis, circumcisi sunt cum eo.
|