21
1 Oraculum deserti maris.
Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi:
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.
4 Vacillat cor meum,
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
5 Ponunt mensam,
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite,
principes,
ungite clipeum.
6 Haec enim dixit mihi Dominus:
“ Vade
et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
7 Si viderit
currum, bigam equitum,
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu ”.
8
Et clamavit speculator:
“ Super specula,
Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
9 Ecce, huc venit agmen virorum,
biga equitum ”.
Et
respondit et dixit:
“
Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram ”.
10 Tritura mea et
fili areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.
11
Oraculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
“
Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte? ”.
12 Dixit custos:
“ Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite ”.
13 Oraculum in solitudine.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:
15 a facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii.
16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni
mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar
imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.
|