44
1 Et nunc audi, Iacob serve meus,
et Israel, quem elegi.
2 Haec dicit Dominus, qui fecit te
et formavit te ab utero,
auxiliator tuus:
“ Noli timere, serve meus Iacob,
et dilecte, quem elegi.
3 Effundam enim aquas super terram sitientem
et fluenta super aridam;
effundam spiritum meum super semen tuum
et benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbas
quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
5 Iste dicet: “Domini ego sum”,
et ille vocabit se nomine Iacob;
et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel ”.
6
Haec dicit Dominus, rex Israel
et redemptor eius, Dominus exercituum:
“ Ego
primus et ego novissimus,
et absque me non est Deus.
7 Quis similis mei? Conclamet et annuntiet
et exponat mihi,
ex quo constitui populum antiquum;
ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
8 Nolite timere
neque conturbemini;
nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi?
Vos estis
testes mei.
Numquid est Deus absque me
aut Petra, quam ego non noverim? ”.
9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non
proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
10 Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non
quaerens?
11 Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex
hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
12 Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis
format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non
bibit aquam et lassescit.
13 Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo,
operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi
speciosum hominem, qui resideat in domo.
14 Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae
steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut
calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et
adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
16 Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat,
manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “
Vah, calefactus sum, vidi focum ”.
17 Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur
ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “ Libera
me, quia deus meus es tu ”.
18 Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum,
ne videant et ne intellegant corde suo.
19 Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia
carent, ut dicant: “ Medietatem eius combussi igne et coxi
super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius
abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? ”.
20 Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non
liberabit animam suam neque dicet: “ Nonne mendacium est
in dextera mea? ”.
21 Memento horum, Iacob,
et Israel, quoniam servus meus es tu;
formavi te, servus meus es tu,
Israel, non decipies me.
22 Delevi ut
nubem iniquitates tuas
et quasi nebulam peccata tua;
revertere ad me,
quoniam redemi te.
23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus;
iubilate, fundamenta terrae,
resonate, montes, laudationem,
saltus et omne lignum eius,
quoniam redemit Dominus Iacob
et in Israel glorificabitur.
24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex
utero:
“ Ego sum Dominus, qui feci omnia,
extendi caelos solus,
expandi terram; et quis mecum?
25 Qui irrita facio signa divinorum
et hariolos stultos reddo;
compello sapientes retrorsum
et scientiam eorum vanam facio;
26 qui suscito verbum servi mei
et consilium nuntiorum meorum compleo.
Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”
et deserta eius suscitabo;
27 qui dico profundo: “Desolare,
et flumina tua arefaciam”;
28 qui dico de Cyro: “Pastor meus est
et omnem voluntatem meam complebit”;
qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”,
et templo: “Fundaberis” ”.
|