| 
 54 
1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti, 
laetare, gaude, quae non parturisti, 
quoniam multi sunt filii desertae 
magis quam filii nuptae, dicit Dominus. 
2
Dilata locum tentorii tui 
et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; 
longos fac funiculos tuos 
et clavos tuos consolida. 
3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, 
et semen tuum hereditabit gentes, 
quae civitates desertas inhabitabunt. 
4 Noli timere, quia non confunderis, 
neque erubescas, quia non te pudebit; 
nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris 
et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. 
5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, 
Dominus exercituum nomen eius; 
et redemptor tuus Sanctus Israel, 
Deus omnis terrae vocabitur. 
6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu 
vocavit te Dominus, 
et uxorem ab adulescentia abiectam 
dixit Deus tuus. 
7 Ad punctum in modico dereliqui te 
et in miserationibus magnis congregabo te. 
8 In momento indignationis 
abscondi faciem meam parumper a te 
et in misericordia sempiterna misertus sum tui, 
dixit redemptor tuus Dominus. 
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, 
cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; 
sic iuravi, ut non irascar tibi 
et non increpem te. 
10 Montes enim recedent, 
et colles movebuntur, 
misericordia autem mea non recedet a te, 
et foedus pacis meae non movebitur, 
dixit miserator tuus Dominus. 
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, 
ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos 
et fundabo te in sapphiris; 
12 et ponam iaspidem propugnacula tua 
et portas tuas in lapides pretiosos 
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. 
13 Universi filii tui
erunt discipuli Domini, 
et magna erit pax filiis tuis; 
14 in iustitia fundaberis. 
Procul eris ab oppressione, quia non timebis, 
et a pavore, quia non appropinquabit tibi. 
15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit
in te, cadet contra te. 
16 Ecce, ego creavi fabrum 
sufflantem in igne prunas 
et proferentem vas in opus suum; 
et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. 
17
Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. 
Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: 
haec est hereditas servorum Domini 
et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. 
  |