11
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2 “ Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et
habitatores Ierusalem.
3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus
vir, qui non audierit verba pacti huius,
4 quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de
terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia,
quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
5 ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ”. Et respondi et dixi: “ Amen, Domine ”.
6 Et dixit Dominus ad me: “ Vociferare
omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite
verba pacti huius et facite illa.
7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua
eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum
et dixi: Audite vocem meam.
8 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt
unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti
huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ”.
9 Et dixit Dominus ad me: “ Inventa est
coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui
noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent
eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum
patribus eorum.
11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos
mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
12 Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et
clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore
afflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda,
et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad
sacrificandum Baal.
14 Tu ergo noli
orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non
exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
15 Quid est dilectae meae,
ut in domo mea perficiat consilia mala?
Numquid vota
et carnes sanctae
auferent a te malitias tuas,
in quibus glorieris? ”.
16
Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,
vocabit Dominus nomen tuum;
ad vocem strepitus grandis
succendit ignem in ea,
et combusti sunt rami eius.
17
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis
domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes
Baal.
18 Tu autem, Domine,
demonstrasti mihi, et cognovi;
tunc ostendisti mihi opera eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et
non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “ Caedamus lignum in vigore
eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ”.
20 Tu autem, Domine exercituum,
qui iudicas iuste et probas renes et corda:
videam ultionem tuam ex eis;
tibi enim revelavi causam meam.
21 Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui
quaerunt animam tuam et dicunt: “ Non prophetabis in nomine Domini et non
morieris in manibus nostris ”.
22 Propterea haec dicit Dominus exercituum: “ Ecce ego
visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum
morientur in fame,
23 et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros
Anathoth, annum visitationis eorum ”.
|