16
1 Et factum est verbum Domi ni ad me dicens:
2 “ Non acci pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.
3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui
generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super
patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
4 Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non
sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame
consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae
”.
5 Haec enim dixit Dominus: “Ne
ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia
abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
6 Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur
neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
7 Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et
non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre.
8 Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis et
comedas et bibas.
9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego
auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et
vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et
dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne
malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod
peccavimus Domino Deo nostro?”,
11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait
Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et
me dereliquerunt et legem meam non custodierunt.
12 Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce
enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
13 Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos
et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo
vobis gratiam.
14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur
ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra
Aegypti!”,
15 sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios
Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et
piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de
omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae
a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.
18 Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum,
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et
abominationibus suis impleverunt hereditatem meam ”.
19 Domine, fortitudo mea et praesidium meum
et refugium meum in die tribulationis;
ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent:
“ Vere mendacium possederunt patres nostri,
vanitatem, quae nihil prodest ”.
20 Numquid faciet
sibi homo deos,
et ipsi non sunt dii?
21 “ Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,
ostendam eis manum meam et virtutem meam,
et scient quia nomen mihi Dominus ”.
|