21
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit
ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem dicens:
2 “ Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex
Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum
omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ”.
3 Et dixit Ieremias ad eos: “ Sic dicetis Sedeciae:
4 Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa
belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem
Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos
in medio civitatis huius.
5 Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et
in furore et in indignatione et in ira grandi
6 et percutiam habitatores civitatis huius, homines et
bestias: pestilentia magna morientur.
7 Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et
servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et
gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum
eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non
flectetur neque parcet nec miserebitur.
8 Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do
coram vobis viam vitae et viam mortis:
9 qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et
peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident
vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non
in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
11 Et domui regis Iudae:
Audite verbum Domini,
12 domus David. Haec dicit Dominus:
Iudicate mane iudicium
et eruite vi oppressum de manu expoliantis,
ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea
et succendatur, et non sit qui exstinguat,
propter malitiam operum vestrorum.
13
Ecce ego ad te, habitatricem vallis,
petram in planitie,
ait Dominus;
qui dicitis: “Quis invadet nos?
Et quis ingredietur domos nostras?”.
14 Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum,
dicit Dominus;
et succendam ignem in saltu eius,
et devorabit omnia in circuitu eius ”.
|