22
1 Haec dicit Dominus: “ Descende in domum regis Iudae et loqueris
ibi verbum hoc
2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super
solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas
istas.
3 Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate
vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite
affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco
isto.
4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per
portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et
ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
5 Quod si non
audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem
erit domus haec.
6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae:
Galaad tu mihi,
caput Libani,
verumtamen ponam te solitudinem,
urbes inhabitabiles,
7 et sanctificabo super te
interficientem virum et arma eius,
et succident electas cedros tuas
et praecipitabunt in ignem.
8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet
unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.
9
Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos
et servierint eis” ”.
10 Nolite flere mortuum
neque lugeatis super eum fletu;
plangite eum, qui egreditur,
quia non revertetur ultra
nec videbit terram nativitatis suae.
11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem
Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “ Qui egressus
est de loco isto, non revertetur huc amplius,
12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et
terram istam non videbit amplius ”.
13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio,
proximum suum servire facit gratis
et mercedem eius non reddet ei;
14 qui dicit: “ Aedificabo mihi domum
latam
et cenacula spatiosa ”;
qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide!
15 Numquid
regnabis,
quoniam gloriaris in cedris?
Pater tuus
numquid non comedit et bibit?
Sed fecit iudicium et iustitiam,
tunc bene erat ei.
16 Iudicavit causam pauperis et egeni,
tunc bene.
“
Numquid non hoc est nosse me? ”,
dicit Dominus.
17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem fundendum
et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem
Iudae:
“ Non plangent eum:
“Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”.
Non concrepabunt ei:
“Vae, domine!” et “Vae, inclite!”.
19 Sepultura asini sepelietur,
tractus et proiectus longe
extra portas Ierusalem ”.
20 Ascende Libanum et clama
et in Basan da vocem tuam
et clama de Abarim,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad
te in securitate tua,
et dixisti: “ Non audiam! ”.
Haec est via tua ab adulescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt,
quia tunc confunderis et erubesces
ab omni malitia tua.
23 Quae sedes in Libano
et nidificas in cedris,
quomodo congemisces,
cum venerint tibi dolores
quasi dolores parturientis!
24 “ Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius
Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu,
quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu
Chaldaeorum;
26 et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram
alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut
revertantur, illuc non revertentur ”.
28
Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni
voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam
ignoraverunt?
29 Terra, terra, terra,
audi sermonem Domini!
30 Haec dicit Dominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum,
qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui
sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ”.
|