24
1 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis
positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem
de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem.
2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus
esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi
non poterant, eo quod essent malae.
3 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Et dixi: “ Ficus, ficus bonas, bonas valde, et
malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae ”.
4 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
5 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel:
Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iudae, quam emisi de loco
isto in terram Chaldaeorum, in bonum.
6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos
in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non
evellam.
7 Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt
mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde
suo.
8 Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod
sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius
et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra
Aegypti.
9 Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis
terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in
universis locis, ad quae eieci eos.
10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec
consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum ”.
|