27
1 In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum
est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens:
2 “ Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in
collo tuo
3 et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem
filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui
venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae;
4 et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros:
5 Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super
faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam
ei, qui placuit in oculis meis.
6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut
serviant illi;
7 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii
eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes
multae et reges magni.
8 Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi
Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in
gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec
consumam eos in manu eius.
9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et
somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Non
servietis regi Babylonis”,
10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de
terra vestra, et eiciam vos, et pereatis.
11 Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis
Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet
eam et habitabit in ea ”.
12 Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba
haec dicens: “ Subicite colla vestra sub iugo regis
Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis.
13 Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut
locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis?
14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”, quia mendacium ipsi
loquuntur vobis.
15 Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in
nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui
vaticinantur vobis ”.
16 Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui
prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini
revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant
vobis.
17 Nolite ergo audire
eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem?
18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis,
occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in
domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem ”.
19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare
et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum
transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et
omnes optimates Iudae et Ierusalem;
21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa,
quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem:
22 “In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem
visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco
isto ”.
|