28
1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae
regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur
propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:
2 “ Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi
iugum regis Babylonis.
3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum
omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto
et transtulit ea in Babylonem.
4 Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem
transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum
istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis ”.
5 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis
sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini,
6 et ait Ieremias propheta: “ Amen, sic faciat Dominus!
Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum
Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
7 Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis
et in auribus universi populi:
8 Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et
prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de
afflictione et de peste;
9 propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius,
scietur propheta, quem misit Dominus in veritate ”.
10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae
prophetae et confregit illud;
11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “ Haec
dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos
annos dierum de collo omnium gentium ”. Et abiit Ieremias propheta in viam
suam.
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit
Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:
13 “Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea
contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.
14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum
ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi
ei ”.
15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi,
Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in
mendacio.
16 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae;
hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es ”.
17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense
septimo.
|