29
1 Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta
de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad
prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in
Babylonem,
2 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et
principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem,
3 in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos
misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens:
4 “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni
transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:
5 Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite
fructum eorum,
6 accipite uxores et generate filios et filias et date filiis
vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero.
7 Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci,
et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos
seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne
attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi
eos, dicit Dominus.
10 Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone
septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut
reducam vos ad locum istum.
11
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus,
cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego
exaudiam vos.
13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto
corde vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem
vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae
expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare
vos feci.
15 Quia dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in
Babylone”.
16 Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium
David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non
sunt egressi vobiscum in transmigrationem,
17 haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium
et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo
quod pessimae sint;
18 et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et
dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem
et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,
19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi
ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non
audistis, dicit Dominus.
20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam
emisi de Ierusalem in Babylonem.
21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium
Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo
mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et
percutiet eos in oculis vestris;
22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae,
quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut
Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”;
23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et moechati sunt
in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod
non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus.
24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices:
25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod
misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad
Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens:
26 “Dominus dedit te sacerdotem pro
Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum
arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
27 Et nunc quare
non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?
28
Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos
et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum” ”.
29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus
Ieremiae prophetae.
30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
31 “ Mitte ad omnem transmigrationem
dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit
vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam
Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius,
et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia
praevaricationem locutus est adversus Dominum ”.
|