33
1 Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc
clausus esset in atrio custodiae, dicens:
2 “ Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui
formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:
3 Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et
inaccessibilia, quae nescis.
4 Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis
huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro
gladio
5 venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas
cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.
6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et
revelabo illis abundantiam pacis et veritatis
7 et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos
sicut a principio.
8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt
mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi
et spreverunt me;
9 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in
exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego
facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni
pace, quam ego faciam eis.
10 Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos
dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et
foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et
absque pecore,
11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox
dicentium:
“Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,
quoniam in aeternum misericordia eius”;
et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio,
dicit Dominus.
12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto
deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum.
13 In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in
civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu
Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis,
ait Dominus.
14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum
bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David
germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra.
16
In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est
nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.
17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui
sedeat super thronum domus Israel;
18 et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus
diebus ”.
19 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
20 “ Haec dicit Dominus: Si irritum
potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et
nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut
non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus
ministris meis.
22 Sicuti
enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo
semen David servi mei et Levitas ministros meos ”.
23 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
24 “ Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae
cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum
despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?
25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et
leges caelo et terrae non posui,
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non
assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam
enim sortem eorum et miserebor eis ”.
|