36
1 Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens:
2 “ Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum
tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad
te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc,
3 si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito
facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero
iniquitati et peccato eorum ”.
4 Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit
Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in
volumine libri.
5 Et praecepit
Ieremias Baruch dicens: “ Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini.
6 Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex
ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper
et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et
revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio
est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc ”.
8 Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat
ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
9 Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis
Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo
in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in
Ierusalem.
10 Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo
Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in
introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo.
11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes
sermones Domini ex libro,
12 descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi
omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan
filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et
universi principes.
13 Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit,
legente Baruch ex volumine in auribus populi.
14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium
Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “ Volumen, ex quo legisti
audiente populo, sume in manu tua et veni ”. Tulit ergo Baruch filius Neriae
volumen in manu sua et venit ad eos.
15 Et dixerunt ad eum: “ Sede et lege haec in auribus nostris ”;
et legit Baruch in auribus eorum.
16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque
ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones
istos”.
17 Et interrogaverunt Baruch dicentes: “ Indica nobis, quomodo
scripsisti omnes sermones istos ex ore eius ”.
18 Dixit autem eis Baruch: “ Ex ore suo loquebatur ad me omnes
sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento ”.
19
Et dixerunt principes ad Baruch: “ Vade et abscondere, tu et Ieremias, et
nemo sciat, ubi sitis ”.
20 Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen
deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes
sermones.
21 Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud
de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui
stabant circa regem.
22 Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita
erat arula coram eo plena prunis;
23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas
scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec
consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula.
24 Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes
servi eius, qui audierunt universos sermones istos.
25 Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter
rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos.
26 Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio
Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam
prophetam; abscondit autem eos Dominus.
27 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam
combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae,
dicens:
28 “Rursum tolle volumen aliud et scribe
in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit
Ioachim rex Iudae.
29 Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu
combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo
annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare
faciet ex illa hominem et iumentum?”.
30 Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae:
Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad
aestum per diem et ad gelu per noctem;
31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra
servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem
et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt ”.
32 Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch
filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri,
quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones
similes illis.
|