39
1 Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant
eam.
2 Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis,
aperta est civitas;
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt
in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum,
Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri
bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et
per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.
5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et
comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad
Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus
est ad eum iudicia.
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis
eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis;
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut
duceretur in Babylonem.
8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei
igni; et murum Ierusalem subverterunt.
9 Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et
perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant,
transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem.
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit
Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in
die illa.
11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia
Nabuzardan magistro satellitum dicens:
12 “ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali
facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”.
13 Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban
princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis
Babylonis
14 miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et
tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et
habitavit in populo.
15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus
esset in vestibulo custodiae, dicens:
16 “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi
dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones
meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo
in die illa.
17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in
manus virorum, quos tu formidas;
18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi
anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”,
ait Dominus.
|