40
1 Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam
dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum
catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in
Babylonem.
2 Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “ Dominus Deus tuus
locutus est malum hoc super locum istum
3 et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia
peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic.
4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in
manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam
oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem,
reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit
tibi ut vadas, illuc perge ”.
5 Cum nondum reverteretur, dixit: “
Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis
civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit
tibi ut vadas, vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum
cibaria et munuscula et dimisit eum.
6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et
habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi
fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis
Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et
parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
8 venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius
Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et
filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri
eorum.
9 Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et
comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis;
habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
10 Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt
ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis
vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis ”.
11 Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon
et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis
reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam
filii Saphan,
12 reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad
quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et
collegerunt vinum et messem multam nimis.
13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus,
qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha
14 et dixerunt ei: “ Scito quod Baalis
rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam ”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in
Maspha loquens: “ Ibo et percutiam Ismael filium
Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes
Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae ”.
16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “ Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael ”.
|