42
1 Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan
filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad
magnum,
2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat
oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro
universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi
tui nos intuentur;
3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam
pergamus, et verbum, quod faciamus ”.
4 Dixit autem ad
eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum
verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec
celabo vos quidquam ”.
5
Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta
omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
6 Sive bonum est
sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene
sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ”.
7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum
Domini ad Ieremiam;
8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes
bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum
9 et dixit ad eos: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem
misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et
non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod
feci vobis.
11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi
formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos
vos faciam et eruam de manu eius;
12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse
miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.
13 Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”,
nec audieritis vocem Domini Dei vestri
14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi
non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus
et ibi habitabimus”,
15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae:
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut
ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,
16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra
Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi
moriemini.
17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur
Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis
remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut
effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic
effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis
in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam
ultra videbitis locum istum ”.
19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare
Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad
Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta
omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et
faciemus”.
21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei
vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste
moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.
|