| 
 43 
1 Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum
universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum
ad illos omnia verba haec, 
2 dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes
viri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non misit te
Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”, 
3 sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat
nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ”. 
4
Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus
populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae. 
5 Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes
bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis
gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae, 
6 viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem
animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam
filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae, 
7 et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci
Domini; et venerunt usque ad Taphnas. 
8 Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens: 
9 “ Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub
pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris
Iudaeis; 
10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum
et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum
super eos; 
11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in
mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in
gladium; 
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet
ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis
excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; 
13 et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra
Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni ”. 
  |