20
1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter
Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
2 Dixitque de Sara uxore
sua: “ Soror mea est ”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi:
“ En morieris
propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum ”.
4 Abimelech vero
non tetigerat eam. Et ait: “ Domine, num gentem etiam iustam interficies?
5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa
quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia
manuum mearum feci hoc ”.
6 Dixitque ad eum Deus per somnium: “ Et
ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me,
et non dimisi, ut tangeres eam.
7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et
orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris
tu et omnia, quae tua sunt ”.
8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos
suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri
valde.
9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “ Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et
super regnum meum peccatum grande? Quae
non debuisti facere, fecisti mihi ”.
10
Rursusque ait: “ Quid vidisti, ut hoc faceres? ”.
11 Respondit Abraham: “ Cogitavi mecum:
Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non
filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi
ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur,
dices quod frater tuus sim ”.
14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
15 et ait: “ Ecce terra mea coram te;
ubicumque tibi placuerit, habita ”.
16 Sarae autem dixit: “ Ecce mille
argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui
tecum sunt, et apud omnes iustificaberis ”.
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem
ancillasque eius et pepererunt;
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech
propter Saram uxorem Abraham.
|