52
1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare
coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital
filia Ieremiae de Lobna.
2 Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat
Ioachim,
3 quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo
proiceret eos a facie sua.
Et recessit Sedecias a rege Babylonis.
4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo
decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus
eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam
munitiones in circuitu.
5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis
Sedeciae.
6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate,
et non erant alimenta populo terrae.
7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt
exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et
ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per
viam, quae ducit in Arabam.
8 Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et
apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius
diffugit ab eo.
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem
Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.
10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius,
sed et omnes principes Iudae occidit in Rebla;
11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et
adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad
diem mortis eius.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus
decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum,
qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem.
13 Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem
et omnem domum magnam igni combussit;
14 et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus
exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum.
15
De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et
de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum
transtulit Nabuzardan princeps satellitum.
16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps
satellitum in vinitores et in agricolas.
17 Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases
et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt
omne aes eorum in Babylonem.
18 Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola
et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt;
19 et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et
candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea
argentea, tulit magister satellitum;
20 columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui
erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris
omnium horum vasorum.
21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant
in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo
eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22 Et capitella super
utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et
malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae
secundae.
23 Et malogranata nonaginta sex dependentia; omnia malogranata
centum super retiacula in circuitu.
24 Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et
Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli.
25
Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros
bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt
in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat
tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio
civitatis.
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos
ad regem Babylonis in Rebla;
27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla
in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua.
28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno
septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres;
29 in anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas
octingentas triginta duas;
30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta
quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae.
31 Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis
Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit
Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et
eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super
thronos regum, qui erant secum in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem
coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
34 Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege
Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus
vitae eius.
|