Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • LIBER BARUCH
    • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5
1 Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae
et indue te decore eius,
quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
2 Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est,
et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
3 Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est,
splendorem tuum.
4 Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum:
Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
5 Surge, Ierusalem, et sta in excelso
et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos
a solis ortu usque ad occasum
verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
6 Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis;
inducet autem illos ad te
portatos cum gloria sicut thronum regni;
7 constituit enim Deus humiliare
omnem montem excelsum et rupes perennes
et convalles implere ad aequalitatem terrae,
ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
8 Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis
Israel ex praecepto Dei.
9 Praeibit enim Deus Israel cum laetitia
in lumine maiestatis suae,
cum misericordia et iustitia,
quae est ab ipso.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License